SALUSTIO, LA CONJURACIÓN DE CATILINA XVI, 17, 1ss (con notas y traducción)

Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos socios appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat.

Ver notas y traducción ▼